previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[69] hev modo una est syllaba, sed interdum propter metrum duae fiunt, uteheu quam pingui macer est mihi taurus in ervo” , sicut 'prendit' et 'prehendit', et secundum Plinium multa sunt talia. tellus et aequora bene conciliat miserationem, de communibus duobus exclusus elementis. sane 'tellus' 'us' longa est: et sunt pauca quae 'us' producunt, ut senectus iuventus salus virtus palus servitus incus tus rus mus pus, tunc scilicet cum genetivus in 'tis' vel in 'ris' exit et habet paenultimam longam. ideo autem 'tis' et 'ris' diximus, quia palus, licet paludis longa sit 'lu', brevis tamen non numquam invenitur, quia in 'dis' exit genetivus, ut Horatiussterilisque diu palus aptaque remis” . 'aequora' vero modo maria, alibi campos, utac prius ignotum ferro quam scindimus aequor:” dictum enim est ab aequalitate. hev quae nunc . . . accipere] quia Graeci tenebant maria, Troiani terras. sane quod deflet, ideo ei prima brevis datur oratio. et est controversiae schema: nam principium satis docte sumptum est; hac enim exclamatione et miseriae auctu benivolum sibi iudicem fecit, querelae autem novitate attentum. quis enim non cuperet audire, quo pacto idem homo et Graecis et Troianis esset invisus? denique subiecit 'quo gemitu conversi animi, compressus et omnis impetus: hortamur fari quo sanguine cretus, quidve ferat; memoret quae sit fiducia capto'. habet ergo benivolentiam et attentionem. ingressus deinde causam, quia timebat, ne persona Graeci suspecta esset quasi hostis, hoc fatetur primum et ex sequentibus sanat 'neque me Argolica de gente negabo: hoc primum; nec si miserum Fortuna Sinonem finxit, vanum etiam mendacemque inproba finget'. subiungit fabulam ex qua sibi fidem paret dicturus de equo. de Palamede autem et Iphigenia ad Troianos nil pertinet, de quibus vera incipit et in falsa desinit; facile enim quae sequuntur credibilia sunt, cum prima recognoscuntur: quae per singula loca vel versus facilius poterimus advertere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: